Cupa balnearia
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Cupa balnearia est dolium vel amplum vas ligneum, quod ad balneum subdiale confectum est. Cupae balneariae coniungi solet caminus lignis calefactus, quo calor aquae idoneus sustineatur.
Simplicissimae cupae balneariae ex tabulis iuxta alias conligatis, quae chalybaeorum vinculorum amplexu continentur, fabricatae sunt. Tabulae diversarum materiarum adhiberi possunt. In Finnia saepissime tabulae pineae aut abiegnae caloris aestu pertractatae adhibentur.
Usus cupae balneariae artem hygienicam poscit, nam optima temperatura aquae 37 Celsii graduum etiam quam aptissima ad incrementum bacteriorum est. At cupa balnearia ad otiandum, non ad lavandum, designata est. Itaque balneatoribus respiciendum est, ut cutem a squalore purgent, antequam in cupam conscendant. Post usum expedit aquam balneariam mutare, aut aquam bacteriocidis chemicis purgare.
Cupa balnearia translaticia — dissimilis balneo quod in nonnullis linguis jacuzzi appellatur — bullis caret. Sola utensilia additicia sunt scamna inaedificata, nec non caminus ad calefaciendam aquam instructus.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Hyvärinen, Hanna (2009) Puhtaana paljuun ja takaisin. ('Purus ito in labrum et retro'). Aamulehti, die 18 Iunii.