Disputatio:Lingua Hetthaea
Iustinus Usori Anonymo spd,
Non intelligo mutationes novissimas tuas. Scio plurimas recensiones Bibliorum Vulgatorum verbum Hetthaeus sine -a- scribere, sed nonne patet suffixum esse -aeus -a -um, serotina orthographia? Equidem Biblia Septuaginta scribunt Χετταῖος.
Et quid de ablativo absoluto meo displicuit? Mihi videtur locus aptus illi constructioni esse.
Addendum: Haec googlando invenio:
- Hettheorum: 42
- Hethaeorum: 33
- Hetthaeorum: 6
- Hetheorum: 0
Certe videtur orthographia quam praefers esse frequentior, sed mihi quidem ut dixi cetum est hoc esse modo quaestio aerae. --Iustinus 21:35 aug 11, 2005 (UTC)
Fortasse de orthographia recte censes, fortasse autem e apud Hieronymum aequat i in lingua Hebraica. Ea in lingua verbum Hetthei scriptum est (litteris a me transcriptis) /ḫittij/ et Palestinenses (Gen. 26,14): /plisttijm/. Contra ablativum absolutum nihil dicendum est, sed ablativus pluralis verbi formans esset formantibus, non formanti, ideo constructionem non bene intellexi et emendavi. W. Bohmhammel, 14.8.2005
- De Ablativo Absoluto recte dicis: scripseram enim formantis volens formatis. Mea culpa! Quod autem attinet ad rem nostram principalem, nolo hodie noctu respondere. Mox autem consilia mea referam. --Iustinus 04:23 aug 15, 2005 (UTC)
E pagina Disputatio:Lingua Hetthea[fontem recensere]
Ad orthographiam: In Hieronymi translatione quae Vulgata appellatur nomen populi illius Hetthei (-orum) est. (Vide e. g. 2. Sam. 11 et aliis locis.) W.Bohmhammel 11.8.2005
- Recte dicis, domine, sed Hieronymi Biblia Vulgata, ut dixi, scripta sunt aevo post-classico multis iam digraphis in unam vocalem productam coalitis. Quoque scribit Hieronymus, e.g., "Palestini" (e.g. Gen. 26:14) quo nos, morem classicum sequentes, scriberemus "Palaestini." Generatim suffixu gentili (seu ethnico) -eus adhibitur apud Biblia Latina, sed sine dubio stat pro -aeo, quod patet, e.g., ex versione Graeca ubi invenitur -αῖος (-aîos). --Iustinus 22:38 aug 11, 2005 (UTC)
Fortasse recte censes, fortasse autem e apud Hieronymum aequat i in lingua Hebraica. Ea in lingua Hetthei scripta sunt (litteris a me transcriptis) /ḫittij/ et Palestinenses (Gen. 26,14): /plisttijm/. W. B. 12.8.'5
- Non credo suffixum -eum quod in Hieronymo invenimus esse repraesentationem directum suffixus Hebraici -/ij/, nonnullis de causis:
- Lingua Latina suffixum aptiorem si qui voluisset hoc facere exhibet, nempe -ius -ia -ium sicuti habemus in Aegyptius, Cydonius etc.
- Tempore Hieronymi certe plures Aramaice quam Hebraice callebant, et lingua illa suffixus cognatus est -/a'ij/ et sim., e.g. apud Targum Onceli habemus (numero plurali) פְלִשתָאֵי /plištå'ēj/ et חִיתָאֵי /ḥitå'ēj/.
- Fortasse ipsius causa linguae Aramaeae saepe habemus nomina gentium Terrae Mediae Orientalis qui litteris -aei exeunt, e.g. Hebraei, Iudaei, Amorrhaei, Idumaei etc. --Iustinus 20:10 aug 19, 2005 (UTC)
Mihi persuasisti; mutemus igitur nomen in formam Hetthaea eqs. ac deleamus unam ex his articulis. (Dic mihi autem, quomodo; nam mihi non notum est.) W. Bohmhammel 23.8.2005
- Domine Bohmhammel: generatim licet paginam movere premedo verbo movere quem videre potes in summa pagina, sed hoc casu fieri non poterat: necesse erat manu rem tractare.
- Sed quid ni rationem crees? Facilius et tibi et nobis erit. --Iustinus 22:02 aug 23, 2005 (UTC)