Jump to content

Introitus

E Vicipaedia

Introitus est pars missae et liturgiarum Anglicanarum et Lutheranarum, quae ex ea ortae sunt.

Verbum sensu originario ingressum sacerdotis (vel sacerdotum) cum diacono et ministris, postquam populus congregatus est, significat, sensu latiore autem vocabulum introitus pro antiphona ad introitum, quae nempe eo tempore a schola canitur, accipi potest. In missis lectis ritus Romani introitus a celebrante legitur. Ad dominicas anni liturgici nominandas initia introituum cuiusque dominicae adhiberi solent, exempli gratia dominica Cantate est dominica quarta post Pascha.

In liturgia Byzantina caeremoniae duae in missa habentur: "introitus parvus", in quo Evangeliarium introducitur, et "introitus magnus", in quo etiam oblationes Dei ad altarem portantur.

Elenchus[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Introitum spectant.

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!